Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[35]
itaque hoc sum adgressus statim Catone absoluto—quem
ipsum numquam attigissem tempora timens inimica virtuti,
nisi tibi hortanti et illius memoriam mihi caram excitanti
non parere nefas esse duxissem—, sed testificor me a te roga-
[p. 2012]
tum et recusantem1 haec scribere esse ausum. Volo enim
mihi tecum commune esse crimen, ut, si sustinere tantam
quaestionem non potuero, iniusti2 oneris impositi tua culpa
sit, mea recepti; in quo tamen iudici nostri errorem laus
tibi dati muneris compensabit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.